monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 1, 7
BLANDI. Obiciat licet vincula, numquam tamen efficiet, ut non magis carcere glorier quam matrimonio. diversi sunt hominum adfectus: tu fortasse, Callia, vincula non potes ferre; ego adulteram uxorem. Effugient ergo adulteri tamquam alligatas Cimonis manus? ARGENTARI. Redemptum me protinus appellare coepit de filiae nuptiis. 'statim' inquam 'Callias experitur an gratus sim'. +habes in gallian sine Cimone+ Pro una rogat, duos eripit. FULVI SPARSI. Dic nunc: 'ego te carceri exemi', dum ego respondeam: ego me carceri tradidi. numquam effici poterit, ut melius actum putem, quod a Callia redemptus sum quam quod pro Miltiade alligatus. Filia tua abstulit tibi generum Cimonem. Ductus est pater meus in carcerem etiamnunc captivis suis plenum.